ILLUSTRISSIMO AC VERE GENEROSO DOMINO, DOMINO CAROLO BARONI A ZEROTIN SENIORI, ETC.
PRO-MARCHIONI MORAVIAE, DOMINO SUO GRATIOSISSIMO.
Verecundarer equidem hoc nimium turbulento inquietudinumque pleno tempore vel epistolio hoc, nedum scripti alicujus dedicatione molestare Illustritatem Tuam, Illustriss. Domine, nisi id de eorum esset genere, quae ad recolligendos in Deoque tranquillandos destinantur animos. Dicam, quid rei sit. Cùm in hoc secessu et ingrato otio meo, semoto mihi a vocationis curis, otioso tamen esse nec liceret nec liberet, caepi superioribus mensibus inter alia de Vanitate Mundi (occasione undecunque arrepta) speculari, donec mihi hoc, quod Illustritati Tuae offero, drama sub manibus natum est. Cujus pars prima mundi ludicra et inanitates typis depingit, quam is omni ex parte magno nisu res nihili agat, quamque misere omnia tandem vel in risum abeant vel in planctum.
Posterior, partim sub velo, partim aperte, veram et solidam filiorum Dei felicitatem describit: quam nimirum beati sint, qui mundo et mundanis cunctis a tergo relictis soli Deo adhaerent, imo inhaerent. Quidqvid hic praestitum est, inchoatum esse, nondum absolutum, agnosco. Video enim valdè faecundam esse materiam et ad acuendum ingenium poliendámque linguam perquam accomodam, ut novis subinde inventionibus in infinitum isthaec augeri possint. At qualecunqve tandem id nunc jam est, volui tamen e chartis rejectaneis collectum Illustritati Tuae offerre. Quo consilio, non satis nunc dicere audeo: sed id vel inter legendum pro sagacitate sua animadvertet Illustritas Tua, vel alias explanari poterit. Hoc unum innuam, credidisse me non inconvenienter haec talia offerri ei, qui mundani pelagi fluctus et luctus mille modis expertus, in tranquillissimo conscientiae portu quiescit tamen.
Nunc Illustritatem Tuam nihil aliud volo, nisi ut Mmundi Satanaeque secura Christo suo jucunde vivat, vitamque, qvae hanc (ah miseram!) sequetur, pleno jure possidendam exultanter expectet. Interim nos regat, erigat, soletur, roboret benedictum Spiramen aeterni Miseratoris Dei nostri. Amen.
Dabam sub Klopot, Idibus Decembris 1623.
Illustritati Tuae devotus cliens
J.A. COMENIUS